History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Brasidas autem omnium maxime conspicuus exstitit. Quum enim esset unus e trierarchis, et videret propter loci et accessus difficultatem trierarchos et gubernatores, si quam etiam ad partem accedi posse videbatur, formidantes et caventes, ue naves confringerent, vociferabatur, dicens non decere ipsos, dum lignis parcunt, munitionem in suo agro ab hostibus exstructam pati, imo jubebat eos, dum ex navibus in littus per vim exscenderent, naves confringere, et socios, ne pro magnis beneficiis suas naves in praesentia Lacedaemoniis largiri dubitarent, sed navibus in littus impactis, et quavis ratione exscensu ex illis in terram facto, et viros et locum in suam potestatem redigerent.

Atque ipse quidem his verbis alios instigabat, et quum suum gubernatorem navem in littus impingere coegisset, ad navis pontem pergebat, et dum descendere conatur, ab Atheniensibus est rejectus, multisque vulneribus acceptis animi deliquium passus est, coque collapso in illud spatium, quod est inter ipsos remiges et proram, clypeus ejus in mare decidit, qui quum in terram delatus esset, Athenienses eum susceperunt, et postea in tropaeum adhibuerunt, quod de hac hostium oppugnatione erexerunt.

Ceteri vero magna quidem animi alacritate exscendere conabantur, sed non poterant, quum propter locorum difficultatem, tum etiam quod Athenienses hostium impressionem sustinebant, neque loco cedebant.

Atque tanta fortunae commutatio facta est, ut Athenienses quidem ex terra eaque Laconica Lacedaemonios navibus infestis contra se venientes propulsarent, Lacedaemonii vero ex navibus et in suum agrum tunc hostilem contra Athenienses descendere conarentur; praecipue enim gloriam hoc addebat eo tempore his quidem, quod maxime mediterranei pedestribusque proeliis praestantissimi essent, illis vero, quod maritimi essentrerumque nauticarum peritia longe praestarent.