History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Per hos autem dies, quibus alteri ad alteros adibant, Scione apud Pellenen civitas ab Atheniensibus ad Brasidam defecit. Dicunt autem Scionaei se Pellenenses quidem esse ex Peloponneso oriundos, sed suos majores, quum a Troja navigarent, tempestate, -qua Acbivi jactati sunt, in eum locum delatos esse, ibique sedes posuisse.

Quum autem illi defecissent, Brasidas noctu Scionen trajecit, triremi quidem socia praeeunle, ipse vero celoce vectus eminus sub-sequens, ut si forte in aliquod navigium celoce majus incideret, triremis opem ipsi ferret, si vero alia pan magnitudine triremis advenisset, existimabat illam non recta venturam contra minus navigium, sed conlra triremem, et se interea saluti suae consulturum.

Quum autem eo trajecisset, Scionaeorum concione advocata dixit eadem, qua? et Acanthi et Toronae, et addebat praeterea, ipsos maxima laude dignos esse, qui quum Pellene in isthmo ab Atheniensibus Potidaeam tenentibus sit intercepta, quumque nihil aliud sint, quam insulani, tamen sua sponte ad libertatem transierint, neque per ignaviam exspcctarint, ut sibi necessitas admoveretur in manifesto domestico bono. Hoc autem argumento esse, ipsos vel ad quodvis aliud summum discrimen fortiter subeundum paratos fore, si res ex animi sententia constituantur; ac re vera se fidelissimos Lacedaemoniorum amicos illos existimaturum esse et aliis lionori-bus affecturum.