History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

De his convenerunt Lacedaemonii, et consenserunt eorum socii, cum Atheniensibus eorumque sociis, Gerastii apud Lacedaemonios mensis die duodecimo.

Faciebant autem haec pacta et conventa ex Lacedaemoniis hi, Taurus Echetimidae, Athenaeus Periclidae, Pliilocharidas Eryxidaidcr, ex Corinthiis autem iEneas Ocytae, Euphamidas Aristo-

196
nymi, ex Sicyoniis Damoliinus Naucratis, On.isimus Me· gaclis, ex Megarensibus Nicastis Cecali, Menecrates Am· phidori, ex Epidaurus Ampbias Eupaidae, cx Atheniensibus imperatores Nicostratus Diitrepliis, Nicias Nicerali, Autodes Tolmaei filius.

Atque hac quidem induciae factae sunt, et quamdiu durarunt, veniebant perpetuo in colloquium de majoribus foederibus.