History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Demostheni vero idem hoc Messenii suadebant, quod et initio, docentes eum, Aetolorum debellationem facilem esse, hortabantur, ut quam celerrime vicos illorum invaderet, nec exspectaret, donec universi, copiis in unum contractis, ei occurrerent, sed vicos, ut quisque proxime adjacebat, expugnare conaretur.

Ille vero his verbis adductus, et fortuna fretus, quod nulla in re ei adversaretur, Locros, quos ei auxilium ferre oportebat, non praestolatus (jaculatorum enim levis armaturae opera potissimum indigebat) adversus vEgitium contendebat, et vi aggressus expugnat. Fuga enim se subducebant oppidani et considebant in tumulis oppido imminentibus; nam in locis excelsis erat situm, a mari distans octoginta ferme stadiis.

AEtoli vero (jam enim ad £gitium opem laturi venerant) Athenienses eorumque socios invadebant, ex tumulis decurrentes alii aliunde et missilia ingerebant, et quoties Atheniensium exercitus accederet, ipsi pedem referebant; illis vero pedem referentibus instabant. Et hujusmodi pugna diu est commissa, ut vicissim insequerentur et se rcci perent, quorum in utroque Athenienses erant inferiores.