History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qauin autem pernoctasse! cum exercitu in Jovis Nemei templo, in quo ab flUns regionis incolis Hesiodus poeta interfectus esse dicitur, quum oracuhun accepisset, hoc sibi in Nemea eventuram, sub auroram castris inde motis in iEtoliam proficiscebatur.

Atque primo die Potidaniam cepit et secundo Crocyleum et tertio Tichium, ibique substitit et praedam in Eupalium Locridis misit; nam in animo habebat, ubi cetera loca prius in suam potestatem redegisset , ita demum postea adversos Ophiooenses, Naupactum reversus, nisi se dedere voluissent, cum suis copiis proficisci.

Sed hic apparatos /Etotos non latuit, neque tunc quum primum consilium inibatur, et postquam exercitus irruperat, omnes ingenti manu ei occurrebant, ita ut etiam ilii, qui Ophiooensium sunt extremi, qui ad Meliacum sinum pertingunt, Bomienses et Callienses, opem tulerint