History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quadraginta vero Peloponnesiorum naves, quae Lesbiis subsidio profectae erant, quum, ut supra dixi, per pe-

130
lagus fugientes, persequente Atheniensium classe et tempestate prope Cretam jactatae, et illinc palatae ad Peloponnesum appulissent, ad Cyllenen oiTendtinl tredecim triremes Leucadiorum et Ampraciolarum, et Brasidam Tellidis filium, qui advenerat, ut Alcidae consiliarius esseL

Lacedaemonii enim in animo habebant, quum Lesbi conservandae spes eos fefellisset, parata majori classe in Corcyram seditione laborantem navigare, quod Athenienses cum duodecim duntaxat navibus ad Naupactum essent, antequam Athenis roajor aliquis navium numerus subsidio veniret , ut praeverterent; atque Brasidas et Alcidas in his parandis erant occupati.

Nam Corcyraei discordiis intestinis laborare coeperunt, ex quo illi, qui in prodiis navalibus circa Epidamnum capti erant t ad ipsos redierant, a Corinthiis dimissi, verbo quidem, talentis octingentis redempti, datis fidejussoribus hospitibus suis publicis; re vero ipsa, quod adducti erant, ut Corinthiis Corcyram adjungerent. Hi autem hoc agebant singulos cives solicitanles, ut civitatem ad defectionem ab Atheniensibus faciendam impellerent

Et quum Attica navis, item et Corinthia venisset, utraque legatos vehens, quumque ventum esset in colloquium, Corcyraei decreverunt, ut Atheniensibus quidem, ex pacto socii, Peloponnesiis vero, quemadmodum et prius, amici essent.

Et Pithiam, hic enim erat voluntarius Atheniensium hospes et tunc populi princeps, isti viri in judicium vocant, crimini dantes, quod Corcyram in Atheniensium potestatem redigere moliretur.