History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Thebani quidem haec dixerunt. Lacedaemonii vero judices, existimantes suam interrogationem sibi recte processuram, num beneficium aliquod ab ipsis iu hoc bello accepissent, quoniam et superiori tempore eos rogaverant, ut ex veteri Pausaniae post bellum Medicum fcedere quiescerent, atque etiam conditiones, quas postea, antequam circumvallarentur, iis obtulerant, ut videlicet ex illius foederis formula communes essent, accipere noluerant, rati, se propter sua justa postulata ab illis neglecta jam ut foedere solutos ab illis violatos, singulos eorum productos, et eodem modo rursus interrogatos, num aliquo beneficio Lacedaemonios eorumque socios in hoc bello affecissent, quotiens negarent, illinc abductos interficiebant, et nullum exemerunt.

Necarunt autem ipsorum quidem Plataeensium non pauciores ducentis, Atheniensium vero viginti et quinque, qui una pbsessi erant; foeminas autem in servitutem abduxerunt.

Urbem vero Thebani Megarensibus quibusdam, qui propter seditionem domo profugerant, et Plataeensibus, qui supererant, quique secum son-serant, per annum circiter dederunt incolendam; postea vero quum eam totam funditus evertissent, prope Junonis templum exstruxerunt deversorium quoquoversus ducenum pedum, domiciliis infra supraque circumdatum, et tectis et januis ipsis Plataeensium usi eunt et e reliqua supellectile, quae in moenibus erat, aenea et ferrea, lectos construxerunt, quos Junoni consecrarunt, templumque lapideum centum pedum eidem aedificarunt. Agrum vero publicatum et ad decem annop locatum Thebani colebant.

Propemodum autein vel per omnia in Plataeensium rebus Lacedaemonii ita fuerunt aversi Thebanorum gratia, quod ipsos in bello, quod tum modo oriebatur, sibi utiles fore putarent.

lies igitur, quae ad Plataeam gestae sunt, nonagesimo tertio anno a societate cum Atheniensibus inita hunc exitum habuerunt.