History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

«c Atque haec, o Lacedaemonii, ideo persecuti sumus, quum vestra tum nostra causa, ut vos quidem in-telligatis, hos a vobis juste damnatum iri, nos vero, religiosius etiam ultionem nos exercuisse,

et ne priscas illorum virtutes, si modo aliquae fuerunt, audientes frangamini, quas illis quidem praesidium afferre oportet, qui patiuntur injuriam, iis vero, qui facinus aliquod turpe faciunt, duplam poenam, quia contra, quam iis convenit, peccant. Neque lamentis ac miseratione quicquam proficiant , implorantes per patrum vestrorum sepulcra, suamque solitudinem.

Nos enim contra ostendimus, noslram juventutem, quae ab istis trucidata est, mala longe graviora passam, cujus patres partim, dum Boeotiam ad vos adducunt, ad Coroneam obierunt, partim vero in senio deserti et familiae desolatae vos precibus multo justioribus obsecrant, ut de istis supplicium sumatis.

Homines enim, qui malum aliquod immerito patiuntur, misericordia sunt di-

129
gniores; at qui merito, sicut isti, contra digniores sunt, quorum malis omnes gaudeant.

Et praesentem solitudinem sua ipsorum culpa habent; nam meliores socios sua sponte rejecerunt. Et nos contra jus violarunt, nullis injuriis a nobis lacessiti, sed odio potius, quam jure judicium facientes, neque parem pennam jam rependentes, (nam legibus sancita patientur), nec ex proelio manus vobis tendentes, ut aiunt, sed ex compositione se ipsos in judicium dedentes.

Succurrite igitur, Lacedaemonii, et legi Graecorum ab istis violatae, et nobis, qui praeter leges injuriam passi sumus, debitam gratiam referte pro studio, quod erga vos demonstravimus, neque propter istorum orationem apud vos spreti repulsam feramus, sed Graecis exemplum praebete, vos non verborum certamina sed factorum ipsis proposituros, quae si bona sunt, brevis commemoratio satis est, sed si peccetur, longa oratio verborum ornatu exculta velamenti instar est.

Verum si duces, quales vos nunc estis, tota re in unam summam contracta sententiam adversus omnes simul tuleritis, minus homines orationem speciosam post injusta facinora quaerent. »