History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« quas vero novissime vobis injurias factas dicitis (nos enim stantibus adhuc foederibus, et sacro mensis die

128
in vestram urbem nefarie venisse) ne bac quidem in re nos gravius peccasse ducimus, quam vos.

Si «nim nos ipsi et ad vestram urbem profecti vos oppugnaseemus, et agrum vastassemus more hostili, injuriam profecto vobis fecissemus; sin vero vestrae civitatis quum opibus tum genere viri primarii, qui vos et ab externa societate avertere, et ad patria omnium Boeotorum jura reducere volebant, sua sponte nos accersiverunt, quid tandem injuriae facimus? Qui enim ducunt, potius peccant, quam qui sequuntur.

Sed nec illi, ut nostra fert opinio^peccarunt, nec nos; quum enim cives essent, ut vos, et longe majores opes periculis objicerent, eo quod suae urbis portas aperuerunt, et in suam urbem nos amice, non hostiliter introduxerunt, volebant eos, qui de vobis improbiores erant, non amplius etiam pejores fieri, et illos, qui meliores erant, quae merebantur obtinere, quum quasi publici quidam moderatores essent animi vestri, et civitatem civibus non orbarent, sed in pristinam cum necessariis gratiam reducerent, nulliusque inimicitias sed omnium pariter societatem vobis conciliarent.

« Quod autem non hostiliter hoc faciebamus, hinc aperte patet; etenim nec ulli vim attulimus, et praediximus, ut, quisquis ex patriis Bceotorum institutis vivere vellet, ad nos transiret.

Et vos, quum libenter ad nos transissetis et compositionem fecissetis, primum quidem quiescebatis; postea vero, quum nostrorum militum paucitatem animadvertissetis, etiamsi forte iniquius aliquid egisse videbamur, quod praeter vestras plebis voluntatem ingressi eramus, parem gratiam nobis non retulistis, ut neque factis quicquam innovaretis, et verbis nos ad exeundum induceretis, sed contra compositionem nos invasistis, et illorum quidem, quos in congressu trucidastis, vicem non ita dolemus, (hoc enim illi quodam belli jure sunt passi), sed quos manus vobis tendentes et vivos cepistis et non interficere postea nobis polliciti tamen nefarie interemistis, in liis quomodo atrocia facinora non patrastis?

Atque ita quum tres insignes injurias exiguo temporis intervallo nobis feceritis, quando et foederis pacta fregistis, et cives nostros postea trucidastis, et de illis non occidendis, si ab omni rerum vestrarum, qine in agris erant, maleficio temperaremus, fiduciam nostram fefellistis, tamen dicitis, nos jura violasse, vos vero dignos esse censetis, qui nullas poenas luatis.

Sed profecto non ita erit, si modo isti rectam sententiam tulerint; sed horum omnium scelerum causa puniemini.