History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« vos autem majorem injuriam Graeciae fecisse et quolibet supplicio digniores esse demonstrare conabimur.

Societatem, ut aitis, cum Atheniensibus iniistis, et cives illorum facti estis, ut nos ulcisceremini. Oportebat igitur vos adversus nos tantum illos adducere, neque una cum iis alios invadere, praesertim quum id vobis liceret, si quo forte inviti ab Atheniensibus ducebamini, quippe quibus horum Lacedaemoniorum societas jam tum contra Medum contracta aderat, quam vos ipsi tantopere jactatis; nam et vim nostram a vobis arcere, et, quod maximum est, sine metu deliberandi facultatem vobis praebere potuisset. Sed volentes, et non jam coacti Atheniensium partes sequi maluistis.

Et dictitatis, turpe fuisse, bene de vobis meri* tos prodere; imo vero longe turpius et iniquius erat, universos Graecos, cum quibus jurejurando adhibito societatem feceratis, quam solos Athenienses prodere, quum hi quidem Graeciam in servitutem redigebant, illi vero eam in libertatem vindicabant.

Atque non parem, nec dedecoris expertem gratiam iis retulistis; vos enim, ut dicitis, eos ascivistis, quod injuriam pateremini; sed iisdem in injuria aliis facienda vos socios praestitistis. Atqui turpe potius est, parem gratiam non referre, quam referre eam, quae juste quidem contracta est, sed tamen injuste refertur.