History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque considerate, in quo reipublicae genere utrique nostrum versantes hoc fecerint. Nam nostra quidem civitas tunc neque legitimo paucorum dominatu, neque populari statu gubernabatur, sed id quod legibus et rectae rationi maxime contrarium est, et quod ad tyrannidem proxime accedit, paucorum virorum potentia reipublicae gubernacula tenebat

Atque, hi quia speraverant fore, ut suas opes longe firmius fundatas retinerent, si Medi vicissent, vi plebem coercentes, illos acciverunt; et universa dvilae, quum sui juris non erat, hoc fecit, nec decet ei exprobrare ea, quae non salvis legibus peccavit.

At postquam et Medus discessit et leges recepit, considerare oportet, quum postea Athenienses grassacri coepissent, et

127
praeter reliquam Graeciam etiam nostram regionem in suam potestatem redigere conarentur, et propter intestinas discordias bonam ejus partem jam occupassent, nunquid pugna ad Coroneam commissa ipsisque superatis Boeotiam in libertatem vindicaverimus, et nunc alacriter Graeciam cum ceteris liberemus, equitatum rerumque bellicarum apparatum tantum praebentes, quantum nulli alii de sociis.

Atque liaec quidem respondemus ad crimen objectum, quod cum Medis senserimus;