History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Diodotus haec dixit. Prolatis vero horum sententiis inter se maxime contrariis, Athenienses sane quidem inter se contenderunt de decreto faciendo, et quum ad sufiragia ventum est, par fere utrinque numerus fliit, vicit tamen Diodoti sententia.

Quare confestim alteram triremem magna festinatione miserunt, ne, si forte prior ante advenisset, civitatem jam exstinctam offenderent; antecesserat autem uno ferme die et nocte.

Quum autem Mytilenaeorum legali huic uavi vinum et panem hordeaceum praeparassent, et magna praemia promisissent, si antevertissent , tanto studio cursum navigationis confecerunt, ut uno eodemque tempore et remigarent, et panem vino oleo-que maceratum comederent, et per vices alii somnum caperent, alii remigarent.

Quum autem quodam fortunae beneficio tunc nullus ventus contrarius spirasset, et prior navis haud magna festinatione navigaret ad negotium immane , heee vero hunc in modum adeo properaret, illa quidem tantisper praecessit, ut Paches decretum legisset, et imperata tunc ipsum facturus esset, haec vero post eam ad portum appulit, et impedivit, ne civitatem perderet. Tam exiguo intervallo Mytilene a periculo abfuit.