History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Oportet autem, quamvis deliquerint, hoc dissimulare, ut ea pars, quae sola adhuc rebus nostris favet, a nobis non alienetur.

Et hoc ad imperium retinendum longe utilius existimo, injuriam nobis volentibus fieri, quam a nobis summo cum jure eos occidi, quos non oportet. Atque id, quod est in Cleonis sententia, ultionem justam eandemque utilem esse, id in eadem re simul fieri posse non reperitur.

« Vos autem quum intellexeritis, hanc meam sententiam meliorem esse, neque misericordiae neque leni; tali plus tribuentes, quibus ne ego quidem vos adduci sino, sed ex ipsis rebus, quae vobis suadentur, obedite mihi, ut de Mytilenaeis, quos Paches ut sontes misit, quaestionem per otium habeatis, ceteros vero habitare permittatis.

Haec enim et in posterum bona sunt et hostibus jam formidabilia ; quisquis enim recte consulit adversus hostes, is magis pollet, quam qui facto vim adhibens temere eos invadit.»