History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ab Epheso vero A Ici das celeritate adhibita navi· gabat et Unquam fugiebat. Nam conspectus erat ab Salaminia et Paralo navibus, quum adhuc ad Clarum esset, (lue autem tum forte ab Athenis cursum tenebant}, et hostis insequentis adventum metuens per altum ferebatur, ut sua quidem sponte ad nullam aliam regionem nisi ad Peloponnesum appulsurus.

Pacheti vero Atheniensibusque et ex Erythraea hujus rei nuntius afferebatur et ab aliis undique locis; quum enim in Ionia nullae munitiones essent, metus ingens fuit ne Peloponnesii maritimam oram navibus legentes, quamvis et sic in animo non haberent ibi manere, tamen in ipso impetu urbes diriperent. Paralus vero et Salaminia naves, quum ipsum Alcidam ad Clamm vidissent, rem nuntiarunt.

Ille vero eum magno studio persequebatur, et usque ad insulam Patmon eum est insecutus, sed quum Alcidas nusquam amplius appareret, ita ut eum prehendere posset, revertebatur. In lucro autem posuit, postquam hostium naves non assecutus est in alto, quod nusquam deprehensas et coactae essent castra munire et sibi excubias agendi obsidendique necessitatem praebere.