History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem Embato digressus littus legebat, et quum ad Teiorum Myonnesum appulisset, plerosque captivos , quos in navigationis cursu ceperat, trucidavit

Et quum Ephesum appulisset, Samiorum, qui ex A nasis erant, legati ad eum venientes, non rite eum Graeciam in libertatem asserere dixerunt, si illos necaret, qui nec arma contra tulissent, nec hostes essent, sed ob necessitatem Atheniensium socii; et, nisi finem faceret, ipsum paucorum quidem hostium amicitiam sibi conciliaturum, longe vero plores ex amicis hostes habiturum.

His ille persuasus, quotquot de Chiis adhuc penes se habebat, et ex aliis nonnullos dimisit. Nam homines, licet Peloponnesiarum naves conspicerent, non tamen fugiebant, sed potius, ut ad Atticas accedebant, et ne vel minimam quidem suspicionem habebant, quum Athenienses maris imperium obtinerent. Peloponnesiorum naves in Ioniam unquam trajecturas esse.

114