History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem hieme Ampraciotae expeditionem, qua Eury-loclio promissa ejus exercitum retinuerant, adversus Argos Amphilochicum suscipiunt cum tribus millibus gravis armaturae militum, et, irruptione in agrum Argivum facta, Olpas occupant, castellum in colle munitum prope mare, quod Acarnanes quondam quum munivissent, communi juridici conventus loco utebantur; ab Argivorum autem urbe, quae est maritima, fere quinque et viginti stadiis distat.

Sed Acarnanes partim copiis coactis ad Argos suppetias ferebant, partim castra posuerunt in eo Amphilochiae loco, qui Fontes vocatur, observantes Peloponnesios, qui cum Eurylocho erant, ne clam ad Ampraciotae transirent;

mittunt praeterea et ad Demosthenem, qui Atheniensium copias injEtoliam duxerat, ut sibi dux esset, et ad viginti Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, quibus praeerat Aristoteles Timocratis, et Hierophon Anti-mnesti filius.

Mittunt vero etiam, qui apud Olpas erant, Ampraciotae nuntium in urbem,rogantes, ut populus universis copiis auxilium sibi ferret, quia verebantur, ne Eurylochus et qui cum eo erant, Acarnaniam pertraneire non possent, atque ita sibi vel solis relictis proelium esset committendum, vel si domum redire voluissent, minime tutum esset.