History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Erat autem et priscis temporibus in Delo frequens Ionum et accolarum ex insulis circumjacentibus conventus; nam cum uxoribus et liberis ad spectacula conveniebant, ut nunc Iones ad Ephesia, et certamen illic fiebat et gymnicum et musicum, chorosque mittebant civitates.

Imprimis antem Homerus declarat, ita tum rem esse, Ius versibus, qui sunt ex hymno Apollinis:

143
  1. Sed quum plurima mens tua gaudia cepit, Apollo,
  2. Deli cum natis ubi conjugibusque frequentes
  3. Iones in longa celebrant tua compita veste;
  4. illic cestibus et cantu gralisque choreis
  5. te oblectant memores posito certamine sacro.

Fuisse autem musices etiam certamen et certaturos ventilasse, his item versibus indicat, qui sunt ex eodem Apollinis hymno; nam postquam Deliacum mulierum chorum celebravit, laudationem his versibus finiebat, in quibus et sui ipsius mentionem fecit:

  1. Verum agedum, nobis adsis cum Phoebe Diana,
  2. vos etiam cunctae me discedente valete,
  3. et memores estote mei posthac, homo si quis
  4. venerit huc alius peregre, dicatque : « Puellae,
  5. quis vir in his versans unquam dulcissimus oris
  6. pectora praecipue demulsit vestra canendo? »
  7. vos uno assensu sic respondete faventes:
  8. « Vir qui lumiuibus captus Chion incolit altam. »

Haec igitur argumenta Homerus praebuit, etiam priscis temporibus ingentem conventum et celebritatem in Delo heri consuevisse; postea vero Athenienses et insularum incolae coetus quidem saltatorum cum sacris eo mittebant, sed certamina et cetera pleraque, ut credibile est, adversis casibus exoluerunt, donec Athenienses certamen tunc instituerunt, et equorum etiam cursum, quod ante non fuerat.