History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Fuit autem Odrysarum imperium magnitu-dme ad mare quidem pertingens ab urbe Abderis ad Pontum Euxinum, ad eam usque partem, qua Ister fluvius in ipsum influit; luec ora, qua cursus compendiosissimus datur, navi rotunda, si ventus a puppi semper spiret, quatuor dierum et totidem noctium spatio potest ambiri; itinere vero terrestri , qua compendiosissimum est, ab Abderis ad Istrum vir expeditus intra undecim dies pervenire potest.

Atque mare quidem versus longitudo ejus haec erat; per mediterranea vero loca a Byzantio ad Laeaeos et ad Strymonem (hinc enim longissimus est a mari tractus in loca mediterranea) viator expeditus intra Iredecim dies iter conficere potest.

Tributum quoque ex toto barbarorum agro et ex Graecis civitatibus, quod colligebatur Seuthe regnante, qui post Sitalcem regno potitus id marime auxit, omni auri et argenti pretio ad aestimationem pecuniarum revocato, quadringenta ferme talenta valebat; et dona non minora his auri et argenti oiTerebantur; et praeterea opera textilia acu picta et laevia, aliaque supellex, neque ipsi soli, sed et aliis Odrysarum viris nobilibus, qui apud ipsum autoritate pollebant.

Legem enim, contra atque Persae, hanc condiderunt, quae apud alios quoque Thraces moribus est reee-pta, ut potius accipiant, quam dent, et turpius erat, si

99
quis rogatos non dedisset, quam si quis non impelrasset id, quod petisset; verumtamen hac lege, propter potentiam qua valebant,magis sunt usi; nihil enim a quoquam negotii transigi poterat sine muneribus.