History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ab Odrysis igitur proficiscens primum quidem ex suis sedibus excitat Thraces, qui intra montem Haemum et Rhodopen habitant, quibus usque ad Pontum Euxinum, et Hellespontum imperabat; deinde vero Getas, qui superato Haeino monte in ulterioribus partibus habitant, et quotquot alii populi cis Istrum fluvium ad Pontum Euxinum magis vergentes incolebant; sunt autem Gelae et qui regionem illam accolunt, Scythis finitimi et cultu similes, omnesque sagittarii equestres.

Advocabat praeterea etiam multos Thracum montanorum, qui sui juris sunt et ensiferi, qui Dii vocantur, quorum maxima pars Rhodopen incolit; atque alios quidem mercede inducebat, alii vero voluntarii sequebantur.

Excibat etiam Agrianas et Laraeos et ceteras gentes Paeonicas, quibus imperabat; atque hi imperii erant ultimi, usque ad Graaeos Paeonas, et Strymonem fluvium, qui ex Scomio monte per Graaeos et Laesos fluit, ubi erat terminus imperii ab ea parte, quae spectat Paeonas, qui jam sui juris sunt.

At ab ea parte, quae Triballos spectat, qui et ipsi sunt sui juris, Treres et Tilataei terminabant imperium; hi autem ad septentrionales Scomii montis partes habitant, et a solis occidentis partibus pertingunt usque ad Oscium flumen; hoc autem fluit ex eodem monte, ex quo etiam Nestus et Hebrus; est autem desertus hic mons et magnus et Rhodopae junctus.