History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Frangit enim spiritum repentinus et inexspectatus casus, et qui maxime praeter opinionem accidit; id quod quum ceteris in rebus, tum vero praecipue in hoc morbo vobis accidit.

Tamen quum civitatem magnam incolatis, et in moribus ea non inferioribus sitis educati, decet etiam gravissimas calamitates excelsis animis sustinere, nec dignitatem obscurare (perinde enim homines damnare solent eum, qui per ignaviam deserit partam jam gloriam, et eum odisse, qui non debitam fastu affectat), sed deposito rerum privatarum dolore reipublicae salutem tuendam capessere.

« Quod autem de belli labore timetis, ne nimius sit nec tamen ideo magis victoriam obtineamus, vobis et illa sufficiant, in quibus jam saepe alias demonstravi, ipsum non recte suspectum esse; declarabo tamen hoc quoque, quod mihi videmini neque vos ipsi unquam antehac cogitasse vobis adesse, de magnitudine reip. ad imperium augendum, neque ego in superioribus meis orationibus; et ne nunc quidem hac oratione utei-er, quae quandam jactationis speciem habet, nisi vos praeter rationem animis consternatos viderem.