History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quare si mihi vel mediocriter haec praeter ceteros adesse existimantes me auctorem in hoc bello suscipiendo secuti estis, nullo meo merito nunc injuriae quidem culpam sustineam.

a Quibus enim, dum ceteris in rebus fortuna secunda utuntur, optio datur, magna est stultitia, si bellum gerant; sed si necesse erat, aut cedentes finitimis statim parere, aut periculis exantlatis servari, is, qui periculum subterfugit, majorem reprehensionem meretur, quam ille, qui Iioc fortiter sustinuit.

Atque ego quidem idem sum, nec a sententia discedo. Vos vero sententiam mutatis, postquam vobis accidit, ut rebus quidem integris de bello vobis persuaderetur, calamitosis autem rebus poenitentia ducamini; meique consilii ratio propter animi v estri imbecillitatem non recta videatur, quia id quidem, quod molestiam affert, ab unoquoque vestrum jam percipitur, utilitatis vero abest adhuc sensus manifestus omnibus, et quia paulo major rerum conversio, eaque repente incidit, abjecto animo estis ad sustinenda ea, quae constituistis.