History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

» Excellimus vero bellicarum quoque rerum studiis prae adversariis nostris his de causis. Etenim et urbem omnibus communem praebemus, nec ullis peregrinorum expulsio-

72
nibus quemquam unquam ab aliqua disciplina aut spectaculo arcemus, quod minime absconditum si quis ex hostibus viderit, utilitatem percipere possit, quippe confidentes non tam apparatibus et dolis, quam nostrae in rebus gerendis animi magnitudini; atque in disciplinis alii quidem statim ab ineunte aetate virtutem exercitatione laboriosa consectantur, nos vero, quamvis remisso vitae genere utamur, nihilo tamen secius aequalia pericula subimus.

Hujus autem rei hoc est argumentum; neque enim Lacedaemonii per se, sed cum omnibus agrum nostrum invadunt, et nos aliorum agrum ipsi ingressi in alieno cum iis, qui pro laribus suis decertant, bellum gerentes, victoriam plerumque oblinemus.

Atque conjunctis in unum viribus noetris nullus adhiic hostis incidit propterea quod simul et rebus nauticis studemus et terrestres copias ex nobis in muHa loca dimittimus ; si autem uspiam cum aliqua nostrum particula manus conseruerint, quum aliquos de nostris superarunt, omnes jactant pulsos, et quum victi sunt, ab universis se victos esse.

Et vero si animo securo potius, quam laboriosa meditatione, nec virtute, quae legibus magis quam indole nititur, pericula subire volumus, contingit nobis, ut et aerumnis futuris non ante fatigemur, et quum in ipsas jam venerimus, non minus audaces nos praebeamus, quam qui perpetuo se exercent,