History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Liberaliler porro rempublicam administramus, et quod attinet ad mutuam quotidianarum actionum suspicionem, nonsuccensentes alteri, si quid animi causa agit; neque adhibentes ei molestias noxa quidem vacuas, visu tamen acerbas.

Sed privata negotia inter nos non importune agentes, ea, quae ad rempublicam perii nent, per metum maxime non violamus; illis, qui quoque tempore sunt in magistratu, obtemperantes et legibus, iis potissimum, quae latae sunt, ut auxilio sint hominibus injuria affectis et quae licet non sint scriptae, confessam tamen ignominiam afferunt.

« Quinetiam laborum creberrimas remissiones prudentia invenimus, certaminibus et sacrificiis anniversariis, quae moribus ac institutis patriis sunt recepta, nos recreantes , et decoro privatorum apparatu, cujus quotidiana delectatio animi aegritudinem excutit.

Ad haec autem importantur propter magnitudinem urbis ex omni terra omnia, contingitque nobis, ut non magis familiari usu nostris, quam aliorum etiam mortalium bonis perfruamur.