History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sub hujus aestatis autumnum Athenienses publice quum ipsi, tum etiam inquilini, duce Pericle Xanthippi filio in agrum Megarensem irruptionem fecerunt. Et Athenienses, qui circa Peloponnesum cum centum navibus erant (forte enim jam in ^Egina erant domum repetentes) quum andissent, suos cives cum universi populi copiis ex urbe profectos ad Megara esse, ad eos navigarunt, seque cum iis junxerunt

Atque hic Atheniensium exercitus in unum collectus omnium maximus fuit, quum respublica adhuc fioreret, nec dum morbo laborasset; nam ipsi Athenienses non pauciores erant, quam decem millia gravis armaturae militum; (praeterea vero iis etiam apud Potidaeam erant tria militum milia), inquilini autem non pauciores tribus millibus gravis armaturae militum cum ipsis ad illam expeditionem iverant; praetereaque alia non parva militum levis armaturae turba. Vastata autem maxima illius agri parte se receperunt.

Fecerunt vero alias quoque multes irruptiones Athenienses procedente bello quotannis iu agrum Megarensem modo cum equitatu, modo etiam curu. universi populi copiis, donec Nisaeam ceperunt.