History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qui vero Athenienses cum centum navibus circa Peloponnesum adhuc versabantur, Solium Corinthiorum oppidum ceperunt, idque cum agro solis Acarnanum Palae-rensibus incolendum tradiderunt; Astacum quoque, in qua Euarchus tyrannus erat, per vim ceperunt, ipsoque ejecto urbem in societatem adsdverunt.

Et in insulam Cephalleniam navibus profecti sine pugna eam in suam potestatem redegerunt; sita autem est Cephallenia e regione Acarnaniae et Leucadis; et est quatuor civitatium commune, Palenees, Cranii, Samaei, Pronnaei.

Nec multo post hae naves reverterunt Athenas.