History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hac eadem aestate Athenienses etiam iEginetas ex yEgina, quum ipsos, tum etiam liberos et conjuges ejecerunt, crimini iis dantes, quod hujus belli contra se moti praecipui auctores essent; et tutius fore videbatur, si j£gi-nam Peloponneso adjacentem colonia de suis missa tenerent. Nec multo post colonos in eam miserunt.

jEgi-netis autem ejectis Lacedaemonii Thyream incolendam et ejus agrum possidendum dederunt, tum ob odium, quo Athenienses persequebantur, tum etiam, quod de se bene meriti erant terrae motus tempore et Hclotum rebellione. Thyrealicus vero ager est medius inter Argivum et Laconicum, et ad mare pertinet. Atque alii quidem eorum hic habitaverunt, alii vero per reliquam Graeciam dissipati sunt.