History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque sub hoc ipsum tempus Athenienses triginta naves emiserunt, ut Locridem obirent, simul etiam, ut Euboeam tuerentur;

his autem praeerat Cleopompos Cliniae filius. Et exscensu passim facto quum nonnulla maritima loca vastavit, tum etiam Thronium cepit et obsides ab illis accepit, et apud Alopen Locros, qui auxilio venerant, proelio superavit.