History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sitalces vero et cum Perdicca agere coepit de rebus, quarum causa bellum ipsi intulerat, et quoniam Athenienses eum classe non aderant, qui eum venturum non credebant, et dona potius et legatos ad ipsum miserant, quandam sua rura copiarum partem in Chalcidenses et Bottiaeos misit; quumque illos intra muros compulisset, agrum eorum vastabat.

Dum autem castra stativa habet in his locis, Thessali, qui austrum versus habitant, et Magnetes et ceteri, qui Thessalorum imperio parent, et Graeci ad Thermopylas usque timuerunt, ne exercitus iste contra se quoque veniret, et in armis erant

Timuerunt etiam Thraces , qui trans Strymonem boream versus loca campestria incolebant, Panaei et Odomanti et Droi et Dersaei; omnes autem hi sui juris sunt.

Praebuit etiam occasionem rumoris inter Graecos Atheniensium liostes, ne per foedus adducti ab iis barbari se quoque invaderent

Ille vero et Chalcidicum et Botticum et Macedonicum agrum simul complexus vastabat; et postquam nihil eorum, quorum causa infestis armis eo profectus erat, ipsi feliciter succedebat,

101
et exercitus ejus coaimeatu deliciebatur et hiemis incommodis vexabatur, persuadetur ei ab Seuthe Spardaci filio , patrueli suo, qui apud ipsum potentia secundus erat, ut celeriter discederet. Seulhen autem Perdiccas sibi clam conciliaverat, pollicitus se in matrimonium ei sororem daturum, et cum ipsa pecunias etiam.

Itaque Sitalces quidem ita inductus, quum omnino triginta dies ibi commoratus esset et horum octo apud Chalcidenses, cum exercitu domum celeriter se recepit; Perdiccas vero postea Stratonicen sororem suam Seuthae uxorem dedit, ut promiserat. Haec igitur Sitalcis expeditio hunc habuit exitum.