History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Macedones quidem hi, quum ingens exercitus appropinquaret, quod ei resistere non possent, se receperunt in loca natura firma et opere munita, quae in eo agro erant.

Horum autem non magnus erat numerus, sed postea Archelaus Perdiccae filius, regno potitus, ea, quae nunc in ea regione exstant, aedificavit et vias rectas secuit et quum alia digessit tura etiara rem militarem equis et armis et reliquo apparatu longe melius quam ceteri omnes octo reges, qui eum antecesserant.

Exercitus vero Thracum Dobero profectus primum quidem irrupit in regnum, quod Philippi prius erat, et Idomenen quidem per vim cepit, Gortyniam vero et Atalantam et alia quaedam oppida in deditionem ac fidem recepit, quae se ipsi adjunxerunt ob amicitiam Amyntae, Philippi filii, qui ibi aderat. Europum autem oppugnarunt quidem, sed expugnare non poterant.

Deinde vero et in reliquam Macedoniam processit, quae a Pella Cyrrhoque ad sinistram jacet. Atque intra haec in Bottiaeam et Pieriam non intrarunt, sed Mygdoniam et Grestoniam et Anthemuntem diripiebant.

Macedones vero peditatu ne cogitabant quidem resistere, sed accito equitatu a sociis, qui loca mediterranea incolebant, ubi videbatur commodum, pauci multos adorti, in ipsum Thracum exercitum impetu ferebantur.

Et qua impressionem faciebant, nullus illorum, utpote equitum egregiorum et loricatorum, impetum sustinebat; sed hostium multitudine circumventi, in discrimen se conjiciebant propter eorum multitudinem longe numerosiorem; quare tandem quiescere coeperunt, quod existimarent, se longe majori militum numero sine periculo resistere non posse.