History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Etenim in causis, quae de contractu cum sociis sunt, deteriore antea conditione utentes, postquam instituimus, ut apud nos ipsos aequis legibus judicia fiant, litigiosi esse videmur.

Nec eorum quisquam considerat, cur hoc ipsum crimen non objiciatur iis etiam, qui usquam alibi imperium habent, et qui in subditos minus modeste se gerunt, quam nos; iis enim, qui rei per vim gerendae potestatem habent, nullis judiciis est opus.

At illi assueti jam aequo jure nobiscum disceptare, si quid iis vel nostro judicio, vel propter imperii potentiam, vel etiam quomodocumque, fuerit detractum, quod ipsi sibi non detrahendum putarint, non habent gratiam de pluribus non ereptis; sed modicum illud, quod detractum est, gravius ferunt, quam si slatim ab initio, deposito juris instituto, aperte nostrum commodum quwsissemus. Illo enim modo ne ipsi'quidem contradicere potuissent, quin oporteat inferiorem superiori cedere;

et injuria, ut videtur, quum alliciuntur homines, magis indignantur, quam quum vim patiuntur; illud enim a pari profectum propter plus habendi cupiditatem fieri videtur; hoc vero a potentiore, videtur inevitabilem necessitatem habere.

Idcirco etiam a Medo quamvis his graviora paterentur, tolerabant; at nostrum imperium durum

30
esse videtur, nec immerito; nam praesens rerum status semper gravis est subditis.

Itaque vos ipsi, si eversis nostris rebus imperium gereretis, profecto benevolentiam, quam propter nostri metum suscepistis, commutatis hominum studiis amitteretis, si quidem nunc quoque talia vobis facienda censebitis, qualia vel tunc exiguo illo tempore edi* dislis, quo in bello contra Medum gerendo praefuistis. Vestra enim et inter vos instituta vehementer a ceteris abhorrent, et unus quisque de vobis peregre proficiscens neque his utitur, neque illis, quibus reliqua Graecia solet uti.