History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nec amplius tutum nobis esse videbatur, quum plerisque invisi essemus atque etiam nonnullos, qui defecerant, jam subegissemus, vosque nobis non amplius aeque essetis amici, sed suspiciosi et adversi, imperio deposito periclitari; nam qui a nobis defecissent, vobis se adjunxissent.

Nec ulli mortalium est invide ndum, si in maximis periculis constitutus suis rationibus prospi-ciat, quam optime potest.

« Et vero vos, Lacedaemonii, civitatibus, quae sunt in Peloponneso, imperatis, ea reipublicae administrandae forma in singulis constituta, quam vobis conducere putatis. Ac si tunc in imperio semper permanentes, hominum odia vobis contraxissetis, quemadmodum nos, certo scimue, vos non miuus molestos sociis futuros fuisse, et in necessitatem venturos, ut aut strenue imperium exerceretis, aut ipsi periclitaremini.

Ita ne nos quidem mirum quicquam aut ab humanitate alienum fecimus, si imperium oblatum accepimus, idque non deponimus gravissimis rebus coacti, honore et metu et utilitate, neque vero primi hujus exempli auctores exorti, sed perpetuo naturae jure constituto, ut imbecillior a potentiore coerceatur, et dignos simul nos esse putantes, id quod vobis quoque videbatur ad hoc usque tempus, quo utilitatis rationem ducentes quodam aequitatis praetextu utimini, quam nemo unquam, quoties rei per vim parandae occasio sese ipsi obtulit, anteponens a rebus suis amplificandis est deterritus.

Dignique sunt laude, qui humanum ingenium secuti et ita imperium adepti aequiores fuerunt quam imperii, quod obtinebant, magnitudo ferrei.

Itaque alios quidem putamus, si hoc nostro imperio po-terentur, manifestissime declaraturos, num modeste nos geramus; nobis vero ex hac nostra modestia vituperationis plus quam laudis immerito accidit.