History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Corcyraei vero, postquam intellexerunt illos contra se navigare, centum et decem naves armaverunt, quibus praeerat Miciades et Aesimides et Eurybatus, et castra posuerunt in una insularum, quae Sybota vocantur; aderant autem etiam decem Atticae naves;

in Leucimna vero promontorio peditatus ipsorum erat, et Zacynthiorum mille gravis armaturae milites auxilio missi.

Aderant autem Corinthiis quoque in continente mulli de barbaris, qui iis auxilio advenerant; nam qui continentis illam partem incolunt, illis semper sunt amici.

Corinthii vero, postquam parati erant, sumptis trium dierum cibariis, a Chimeno noctu solverunt eo animo, ut proelium navale committerent;

primoque diluculo navigantes, Corcyraeorum naves altum tenentes et contra se venientes conspexerunt.