History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hae igitur naves in Corcyram pervenerunt, Corinthii vero, quando quidem parati erant, cum CL navibus adversus Corcyram cursum direxerunt, quarum erant Eleorum decem, Megarensium duodecim, Leucadiorum decem, Ambraciotarum XXVII, Anactoi iorum una, ipsorum vero Corinthiorum XC.

Harum vero sui praefecti quum singularum civitatum erant, tum vero Corinthiorum Xenoclides Euthyclis filius, cum quatuor collegis.

Postquam autem ad continentem Corcyrae oppositam venerunt a Leucade vela facientes, ancoras jaciunt ad Chimei ium agri Thespro-tici.

Est autem portus, et supra eum urbs Ephyre sita est, procul a mari, in ea agri Thesprotici parte, quae Elaeatis vocatur. Juxta hanc palus Acherusia in mare effunditur ; Acheron vero fluvius, a quo etiam cognomen est nacta, per agrum Thesproticum fluens in ipsam defertur. Fluit et Thyamis amnis, Thesprolidem Cestrinenque disterminans ; intra quos Chimerium promontorium eminet.

Corinthii igitur ad istam continentis partem appulerunt, atque castra posuerunt.