History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Nos autem quum in ea inciderimus, de quibus ipsi Lacedaemoni praediximus, ut suos quisque socios coerceat, nunc ut idem obtineamus a vobis postulamus, utque, quando a nobis lata sententia adjuti estis, ne vestra nos affligatis.

Sed parem gratiam reddite memores hoc illud esse tempus, quo potissimum et ille, qui operam praestat , amicus est, et qui obstiterit, inimicus.

Et Corcyraeos istos neque nobis invitis in societatem recipite, neque tuemini eos male fadentes.

Atque haec si fadatis, et quae justa sunt, feceritis, et utilissima rebus vestris consulueritis. » (5.) Haec autem et Corinthii dixerunt.