History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quae vobiscum reputantes, et qui sunt inter vos natu minores, haec ex majoribus natu cognoscentes, aequum aestimate parem gratiam nobis referre, neque existimetis, justa quidem haec dictu esse, utilia vero, si bellum oriatur» esse alia.

Nam et utilitas potissimum sequitur, in quo quis minime peccat, et eventus imminentis belli, quo Corcyraei vos terrent et ad injuriam faciendam hortantur, adhuc est in incerto. Nec vos decet eo commotos inimicitias contra Corinthios suscipere, quae manifestae statim sunt, non in posterum imminentes : quin potius prudentiae erit pristinas suspiciones, propter Megarenses susceptas, ex animis vestris subducere;

postremum enim beneficium opportune collatum, licet sft parvum, majorem offensionem diluere potest.

Neque vero eo allidamini, quod ad belli societatem vobis ingentem classem ofTerunt. Nam injuriam nullam suis paribus facere firmior est potentia, quam praesentium commodorum specie elatos per pericula injuriae fructum tenere.