History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Neque vero foedera frangetis, quae cum Lacedaemoniis fecistis, si nos recipiatis, qui neutrorum socii sumus.

In illis enim dictum est, quaecunque de Graecis civitatibus cum nullis societatem habeat, ei licere ad utras partes libuerit accedere.

Et sane iniquum fuerit , si istis quidem liceat classem instruere et ex foederatis civitatibus, et praeterea etiam ex reliqua Graecia, praecipue vero ex iis civitatibus, quae vestro imperio parent, nos vero ab hac in medio posita societate et ab alio undecunque auxilio arceant, deinde vero in criminis loco ponant, si concedatis quae petimus.

Nos vero longe majorem vos insimulandi materiam habebimus, si nobis non concedatis; nos enim periclitantes, nec vobis inimicos, reppuleritis, istos vero tantum abest, ut hostes quum sint et contra vos veniant, impediatis, ut etiam copias ex vestra ditione sibi comparare sinatis, quas non est aequum, at oportet aut illorum quoque milites ex agro vestro mercede conductos continere aut nobis etiam auxilium mittere, quocunque modo vobis persuasum fuerit, potissimum vero aperte nos in societatem recipere et adjuvare.

Multa autem, quemadmodum initio significavimus, commoda vobis demonstramus, praecipueque quod et eosdem habemus hostes, quod certissimum est fidei pignus, eosque non infirmos, sed qui nocere iis, qui a se defecerint, valeant; et quum navalis, ac non terrestris societas offeratur, non in levi vobis habendum est, si ea alio convertatur, sed potissimum quidem, si potestis, opera danda est, ut nullos alios classem possidere sinatis, sin minus, ut firmissimum quemque amicum habeatis.