History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Bellum autem, in quo vobis utiles esse possimus, si quis vestrum sit, qui nullum fore arbitretur, is profecto fallitur opinione, nec videt, Lacedaemonios vestrae potentiae metu belli gerendi cupidos esse, et Corinthios apud illos multum valere vobisque inimicos esse, et, dum nos primos nunc aggrediuntur, gradum facere ad vos invadendos, ne communi odio in eos conspiremus, neve alterutro frustrentur, ut prius aut nobis damnum inferant, aut sihimet firmitudinem comparent.

Nostrum contra est antevertere illos, dum nos ollerimus, vos accipitis societatem, et insidias struere potius, quam defendere.

14

« Quod si dixerint, iniquum esse suos colono* a vobis recipi, discant, omnem coloniam honore prosequi metropolim, si beneficiis ab ea afficiatur; sed si injuriam accipiat, alienari. Nec enim emittuntur ea conditione , ut sint servi, sed ut cum iis, qui domi relinquuntur, aequali jure sint.

Quod autem isti nobis injuriam faciebant, perspicuum est. Nam ad judicium de Epidamni controversia provocati, criminationes suas armis quam jure persequi maluerunt.

Atque ea, quae in nos suos cognatos faciunt, vobis sint documento, ne aut fraude ab ipsis transversi agamini, aut petentibus morem ingenue geratis. Quem enim minime pcenilet beneficiorum in inimicos collatorum, is vitam tutissime deget.