History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quanquam et alia multa praeterea habeo, quae mihi magnam victoriae spem afferunt, si modo voletis et imperium non propagare inter bellandum, et non voluntaria pericula addere; nam magis extimesco domestica nostrorum civium peccata quam adversariorum consilia.

Verum illa quidem etiam in alia oratione inter opus ipsum decla-

56
rabuntur; nunc autem hoc dato responso istos dimittamus · nos Megarensibus quidem esse permissuros usum mercatuum , si etiam Lacedaemonii peregrinorum exactiones non faciant neque contra nos, neque contra socios nostros (nam neque illud, neque hoc in foederibus proliibetur); praeterea nos etiam permissuros, ut civitates suis legibus vivant, si modo suis legibus viventes tunc habebamus, quum foedus est initum: et si ipsi quoque civitatibus, quas in sua ditione habent, concedant, ut non in Lacedaemoniorum usum suis legibus vivant, sed suo quaeque arbitratu; praeterea nos ex foederum pactis ad judicium subeundum paratos esse; nec belli initium nos facturos, at ab ipsis illatum propulsaturos. Haec enim responsa sunt simul et justa et ex dignitate hqjus reipublicae.

Sciendum autem est, bellum geri necesse esse; quod si nostra sponte potius excipiamus, adversarios minus infestos habebimus; sciendum etiam, ex maximis periculis quum ad rempublicam, tum etiam ad homines privatos maximos honores redundare.

Itaque majores nostri, quum Medos sustinuerunt, nequaquam a tantis rebus profecti, sed etiam ea, quae possidebant, relinquentes, consilio potius, quam fortunae opibus, et confidentia majore, quam potentia, quum ipsum barbarum rep-pulerunt, tum etiam imperium ad tantam amplitudinem provexerunt.

A quibus degenerare non debemus, sed hostes omni ratione ulcisci, et operam dare, ut hoc imperium non diminutum posteris tradamus. »