History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Atque etiam si pecunias, quae sunt Olympiae aut Delphis, moverint, et majore mercede nautas peregrinos a nobis conductos subtrahere conentur, hoc profecto grave esset, si nos, cum inquilinis nostris naves ooascen-dentes, ipsis resistere non possemus; nunc vero simul et hoc nobis adest, et id quod est praestantissimum, gubernatores habemus cives, et alios ministros et plures et pe-ritiores, quam reliqua omnis Graecia.

Nec vero ob impendens periculum quisquam externorum militum in animum induxerit, et a patria sua exsulare, et cum minore simul spe propter majoris stipendii in paucos dies pensionem illos in bello gerendo juvare.

Ac res quidem Peloponnesiorum tales, et his similes esse videntur; at nostrae, cum iis, quae in illis reprehendi, carere, tura etiam alia longe majora habere.

Quod si pedestribus copiis nostrum agrum invaserint, nos in illorum agrum classe incursiones faciemus. Hic vero jactura non erit aequalis, si Peloponnesi aliqua pars, et Attica tota vastetur. Illi enim nullum alium agrum habebunt, quem pro altero sine praelio occupent; nobis vero et in insulis et in continente amplus est ager. Magna enim res est maris imperium.

Considerate autem : si enim insulam incoleremus, quinam minus essent expugnabiles? Nunc autem oportet nos quam proxime ad istam rem cogitatione accedentes agrum quidem et aedificia missa facere, at mare urbemque tueri, neque cum Pelpponnesiis, illorum causa iratos, si longe plures sint, proelio dimicare (nam si vicerimus, et rursus cum non inferiore numero confligemus; et si quam cladem acceperimus, sociorum quoque auxilia, unde nostrum robur pendet, insuper perierint; nec enim quiescent, si nos bellum ipsis inferre nequeamus), nec villas et agros, sed hominum corpora deplorare; non enim res istae viros, sed viri res istas parant. Et si existimarem, me vobis hoc persuasurum, suaderem, ut vos ipsi ex urbe exeuntes has res vastaretis, et demonstraretis Peloponnesiis, vos harum quidem rerum causa imperata non facturos.