History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Horum enim maxima erat in rebus maritimis potentia. Veium tamen hau quoque classes, quae multis post Trojana tempora saeculis exstiterunt, triremibus quidem paucis usae, et adhuc quinquaginta potius remigum longis-que navibus videntur instructae fuisse, ut illis temporibus.

Pauloque ante Medicum bellum et Darei mortem, qui post Cambysem regnum Persarum obtinuit, major triremium copia fuit et tyrannis in Sicilia, et Corcyraeis; hae namque postremae ante Xerxis expeditionem classes memoratu dignae in Graecia exstiterunt.

.Eginetae enim et Athenienses, et ei qui forte alii, exiguas habuerunt classes, easque magnam partem navium quinquaginta remigum, atque id etiam sero ex quo Themistoclee persuasit Atheniensibus, adversus ASgi-netas bellum gerentibus, quum quidem simul etiam barbari adventus expectabatur, ut naves facerent, quibus etiam in navali proelio sunt usi, quae ne ipsae quidem adhuc omnino constratae erant.

Navales igitur res Graecorum, et vetustae, et recen-tiores, tales fuerunt. Qui tamen illis operam dederunt, ingentem potentiam sibi compararunt, tam ipso pecuniarum reditu, quam imperio in alios. Nam infesta navigantes classe insulas subigebant, et illi praecipue, qui agrum minus uberem habebant.

Terrestre vero bellum, ex quo aliquid potentiae accesserit, nullum conflatum est, sed quaecumque fuerunt, contra suos quique finitimos gesserunt, et peregrinas expeditiones longe a finibus suis aliorum subigendorum causa nullas faciebant Graeci; non enim adjunxe-

7
rant se maximis civitatibus socii illarum imperio parentes, nec magis ipsi iidem ex aequo communes expeditiones faciebant, sed inter se potius singuli vicini bella gerebant.

Praecipue vero in illo pervetusto bello, quod inter Chalcidenses et Eretrienses gestum est, reliqui quoque Graeci sese diviserunt, alii aliis auxilium ferentes.