History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed cum augeretur Graecia potentia et pecuniarum vim diligentius etiam quam ante, compararet, in plerisque civitatibus tyrannides constituebantur, crescentibus in die» reditibus; (ante enim regna haereditaria erant certi» honoribus definita;) et Graeci classem parare, rebusque mariti-

6
mis operam studiosius dare coeperunt.

Primi autem Corinthii feruntur proxime ad eum, qui nunc est, modum tractasse rem navalem, et triremes primum Corinthi ex omni Graecia aedificatae.

Constat vero etiam Samiis Aminoclem Corinthium navium fabricatorem quatuor naves fecisse. Sunt autem anni ferme trecenti ad hujus belli finem, quod Aminoclesad Samios ivit;

proeliumque navale omnium, quae novimus, vetustissimum, est Corinthiorum adversus Corcyraeos; sunt autem item anni ducenti et sexaginta admodum ad idem tempus.

Etenim urbem incolentes Corinthii sitam ad Isthmum semper emporium habe-baiit quia olim Graeci, tam illi, qui intra Peloponnesum, quam qui extra habitant, terra potius, quam mari, per illorum agrum commercia inter se habebant; pecuniaque praepotentes erant, ut et ab antiquis poetis est declaratum; opulentam enim cognominarunt urbem illam. Ac postquam Graeci frequentius navigare coeperunt, paratis navibus latrocinia sustulerunt, et utrinque emporium praebentes validam pecuniarum reditu urbem habuerunt.

Postea Iones quoque magnam navium copiam sibi pararunt, Cyri temporibus, qui fuit primus Persarum rex, et Cambysis, ejus filii, marisque vicini, dum bellum Cyro faciunt, imperium ad aliquod tempus obtinuerunt. Et Polycrates, qui Cambysis tempore Sami tyrannus erat, classe pollens, cum alias insulas in suam potestatem redegit, tum etiam RUe-neam, quam subactam Apollini Delio consecravit. Ac Phocaenses, quum Massiliam conderent, Carthaginienses navali pugna vicerunt.