History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tum vero ephori, cum ille litteras ostendisset, vehementius illi quidem crediderunt, sed quia praeterea suis ipsorum auribus aliquid ipsius Pausaniae loquentia oro prolatum audire vellent, ex composito vir ille supplex ad Taenarum confugit, ibique tugurium construxit septo interposito disclusum, in quo quosdam de ephoris abscondidit; et quum Pausanias ad ipsum venisset, et supplicationis causam ex illo quaereret, omnia plane audiverunt, dum ille conquereretur de rebus in suam perniciem ab ipso scriptis, et reliqua singulatim declararet, quomodo nunquam in obeundis apud Regem ministeriis ipsum ullis periculis objecisset, et tamen dignus habitus esset, qui, aeque ac plurimi ipsius ministri, caederetur, et dnm ille haec ipsa confiteretur, nec eum propter id, quod tunc acciderat, irasci vellet sed fidem ei daret de discessu ex templo et postularet, ut quam celerrime pergeret, neve impediret, quae agerentur.