History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed tamen ne sic quidem ullis servorum indiciis fide habita quicquam novi in ipsum statuere voluerunt, utentes more, quo consueverunt inter se ipsos, ut non sint celeres ad aliquid gravius de viro Spartano sine manifestissimis ac minime dubiis indiciis decernendum : donec tandem quidam , ut fertur, qui postremas epistolas Regi scriptas erat ad Artabazum perlaturus, vir Argilius, qui quondam ejun amasius fuerat idemque illi fidelissimus, indicium professus est, metu perculsus, quum ipsi in suspicionem venisse! nullum de nuntiis ante se missis adhuc rediisse. Quare cum sigillum subditicium sibi effinxisset ut, si opinione falleretur, aut etiam si quid ille mutare voluisset, ne agnosceret , epistolas aperit, in quibus suspicatus aliquid hujusmodi praeterea mandatum esse, se quoque scriptum caedi-que destinatum invenit.