History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Spartani vero manifestum quidem indicium nullum habebant, neque ipsius inimici, neque universa civitas , quo sine dubitatione confisi supplicium sumerent de viro, qui et regio genere natus, et honore regio id temporie praeditus erat (Plistarchi enim Leonidae filii, quum rex et puer adhuc esset, ipse ejus consobrinus tutelam gerebat);

ceterum suspiciones multas praebebat morum insolentia et barbarorum aemulatione, se nolle in praesenti rerum statu acquiescere; et quum alias ejus actiones accurate considerabant, si qua in re a moribus receptis et patriia institutis recessisset, tum etiam quod olim in tripode Delphis quem Graeci ex primitiis manubiarum Medis ablatarum dicaverant, hoc distichum ipse privatim inscribi voluisset,

  1. Graecorum postquam dux agmina Medica fudit,
  2. Phoebo Pausanias haec monumenta dedit.

Sed Lacedaemonii hoc epigramma jam tunc protinus ex t tripode exsculpserant, et in eo singulas civitates nominatim

50
inscripserant, quotquot participes victori» de barbaro donum istud dicaverant; Pausaniae tamen et hoc ut Injustum facinus imputabatur, et postquam in hoc statu res ejus esse coeperunt, multo etiam magis illud consentaneum factum videbatur consilio ei, quo nunc uteretur.

Quinetiam audiebant eum aliquid cum Helotis agitare, idque verum erat; etenim et libertatem ipsis pollicebatur et civitatem, si secum insurrexissent summamque rei secum transegissent.

Sed tamen ne sic quidem ullis servorum indiciis fide habita quicquam novi in ipsum statuere voluerunt, utentes more, quo consueverunt inter se ipsos, ut non sint celeres ad aliquid gravius de viro Spartano sine manifestissimis ac minime dubiis indiciis decernendum : donec tandem quidam , ut fertur, qui postremas epistolas Regi scriptas erat ad Artabazum perlaturus, vir Argilius, qui quondam ejun amasius fuerat idemque illi fidelissimus, indicium professus est, metu perculsus, quum ipsi in suspicionem venisse! nullum de nuntiis ante se missis adhuc rediisse. Quare cum sigillum subditicium sibi effinxisset ut, si opinione falleretur, aut etiam si quid ille mutare voluisset, ne agnosceret , epistolas aperit, in quibus suspicatus aliquid hujusmodi praeterea mandatum esse, se quoque scriptum caedi-que destinatum invenit.