History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemonii vero, auditis omnium sententiis, omnibus sociis, qui aderant, ordine, majori pariter et minori civitati, suffragii ferendi potestatem fecerunt; et majbr illorum pars bellum gerendum esse decrevit.

Quamvis autem illi hoc apud se constituissent, statim tamen bellum suscipere non poterant quod erant imparati, sed singuli res, quae forent utiles, parandas, nec ullam moram interponendam censuerunt. Verumtamen in hoc rerum necessariarum apparatu non integer annus est consumptus, sed minus, antequam in Atticam irrumperent et bellum apei le susciperent.