History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

quia non amplius licet nos cunctando partim jam nunc iqjunis affici, partim vero, si cognitum fuerit, nos concilium quidem habuisse, sed tamen iqjurias illatas propulsare non audere, non multo post idem pati; sed existimantes, viri socii, vos in necessitatem devenisse, simul etiam haec quae a nobis dicuntur, optima esse, bellum jam decernite, non metuentes praesentem asperitatem, sed pacis, quae diuturnior ex eo est secutura, cupiditate moti; nam secundum bellum quidem pax magis confirmatur; at propter pacis cupiditatem bellum gerere nolle, non itera periculo caret;

existimantes etiam civitatem, quae in Grarcia se tyrannum constituit, aequaliter in omnes esse constitutam, ita ut aliis quidem jam imperet, aliis vero imperare cogitet, eam armis illatis in potestatem nostram redigamus; et tum nos ipsi sine periculis in posterum vivamus, tum etiam Graecos, in servitutem nunc redactos, in libertatem vindicemus. » Corinthii quidem haec dixerunt.