History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam vel post res ad Trojam gestas Graeci adhuc migrabant sedesque novas figebant, ita ut eorum opes per otium non creverint.

Nam et tardus Graecorum reditus ab Ilio res multas innovavit, et in plerisque civitatibus exoriebantur seditiones, quibus qui patria pulsi erant, urbes condebant.

Nam et Boeoti, qui nunc appellantur, sexagesimo post Ilii expugnationem anno Arue a Thessalis pulsi eum agrum, qui nunc quidem Boeolius vocatur, ante vero Cadmeus, incoluerunt; (erat autem quaedam eorum portio jam antea in hac terra, unde etiam ad Ilium cum exercitu sunt profecti), et Dorienses octogesimo anno cum Heraclidis Peloponnesum tenuere.