History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hujus vero rei causa fuitnon tam ipsa hominum quam pecuniarum penuria. Nam propter commeatus inopiam copias minores duxerunt,'et eas tantum, quas ex ipsa belli sede pugnando victum sibi paraturas sperabant; et postquam in terram egressi proelio vicerunt (hoc autem est manifestum , nec enim munimentum circa castra exstruxissent), apparet ne hic quidem eos omnibus copiis usos esse, sed ad Chersonesi culturam et ad latrocinium propter commeatus inopiam sese convertisse. Quamobrem etiam facilius ipsis dispersis Trojani per decem annos restiterunt, quod illis, qui relinquebantur, semper erant pares viribus.

Sed si cum magna commeatus abundantia venissent, unaque frequentes sine latrocinio et agricultura bellum continenter gessissent, Trojam proelio superiores facile cepissent, siquidem vel numero non frequenti sed aliqua exercitus parte, quae quoque tempore praesto erat, Trojanos sustinebant. Quod si Trojam assidua obsidione pressissent, et citius et minori cum labore eam expugnassent.

Sed propter rerum inopiam , et quae ante hoc bellum gesta sunt, invalida fuerunt, et haec ipsa, quae omnium superiorum sunt celeberrima, re-ipsa comperiuntur inferiora fama, et opinione ea, quae nunc de illis propter poetas invaluit.