History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Samii autem quandam quidem parvam navalem pugnam commiserunt; sed, cum resistere non possent, nono mense expugnati sunt, et Atheniensibus sese his conditionibus dediderunt, ut moenia demolirentur, obsides darent, naves traderent, et pecunias, quae erant impensae, certis statisque temporibus persolverent, prout ipsis imperatum erat. Byzantii quoque compositionem ea conditione fecerunt, ul illorum imperio, sicut ante, parerent.

44

Jam vero non multis post haec anuis accideruut ca, quae supra commemoravi, de Corcyra et Potidaaa et quaecunque hujus belli causa extiterunt.

Haec autem omnia, quae Graeci vel iuter se, vel adversus barbarum gesserunt, intra quinquaginta ferme annos gesta sunt a discessu Xerxis usque ad hujus belli initium; quorum annorum spatio Athenienses imperium coniirmarunt, et ipsi in magnam potentiam provecti sunt. Lacedaemonii vero, quamvis hoc intelligerent, non impediebant, nisi aliquatenus, majo-remque temporis partem ab armis abstinebant, quippe etiam antea ad bella suscipienda non admodum celeres, nisi cogerentur, tum etiam bellis domesticis impediti, priusquam Atheniensium potentia aperte exsurrexit suosque socios jam attrectabant. Tunc enim rem non amplius ferendam judicabant, sed conandum omni studio videbatur et potentia illorum frangenda, si possent, bello hoc suscepto.

Lacedaemonii igitur apud se quidem statuerant ftedera esse fracta, et Athenienses injuste facere; sed tamen, legatis Delphos missis, deum interi ogarunt, essetne sibi res feliciter eventura, si bellum susciperent. Ille vero, ut aiunt, respondit ipsis, si totis viribus bellum gererent, victoriam eos secuturam, atque se ipsum dixit et vocalum et non vocatum adfu turum.

Rursus autem socios accitos in suffragia mittere volebant, utrum bellum gerendum esset necne. Quum autem legati a sociis missi venissent, et concilium haberetur, quum alii dixerunt, quae volebant, accusantes plerique Athenienses, et bellum suscipiendum censentes; tum etiam Corinthii, et antea singulas civitates separatim precati, ut suis suffragiis bellum decernerent, quia Potida*ae metuebant, ne prius everteretur; tunc vero item praesentes, et postremo loco in medium prodeuntes, habuerunt hanc orationem :