History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemonii vero, ut bellum adversus eos, qui Ithomae erant, producebatur, cum alios socios tum etiam Athenienses auxilio vocaverunt Illi vero, Cimone duce, cum non exiguis copiis venerunt;

potissimum autem illos evocarant, quod ad murorum oppugnationem idonei esse videbantur. Quum autem ipsis longa existeret ob*idio, parum satisfaciebat iis ars illa; vi enim locum expugnassent.

Et ob hanc expeditionem dissensio tunc primum inter Lacedaemonios et Athenienses apparuit manifesti. Lacedaemonii enim, quum oppidum per vim non caperetur, npelueu-tes Atheniensium audaciam, et ingenium ad res novandas promptum, simul etiam illos alienigenas esse rati, ne quid novi, si diutius mansissent, ab iis, qui llhomae erant, im pulsi molirentur, solos eos ex sociis dimiserunt, suspicionem quidem nullam aperientes, sed se illorum auxiliis non amplius indigere dicentes.